- PROMULSIS
- PROMULSISapud Tertullian. de Pallio, c. 5. Vereor sane, ne parva sit ista trutina, cum Drusillanus, et quidem servus Clausdii, quingenariam promulsidem oedificat supra scriptis fortasse mensis necessariam: lax est (quingentarum librarum argenti) Errant eniam, qui promulsidem volunt esse antecoenam aut gustationem; quod vel hinc patet, quia si Promulsis ita sumeretur apud Latinos, Promulsidarium utque vas esset, recipiendaegustationi aptum et gustatoriis continendis. At Promulsdidarium, non huic usui paratum apud Verteres erat, ne aliquid esculenti aut poculenti contineret, sed ut alia vasa ac lances sustineret, nempe promulsides. Sic Promulsides, vasa erant quibus sustinendis promulsidaruium dicatum dictumque. D de auro arg. leg. sed si cui vasa sint legata, non solum ea continentur, quoe aliquid in se recipiant edendi bibendique causâ paratum, sed et quoe aliquid sustineant: et ideo scutellas vel promulsidaris contineri: repositoria quoque continebantur. Petron. Coeterum in Promulsidari asellus erat Corinthius cum bisaccio qui habebat olivas in altera parte albas, in altera nigras, tegebant asellum duoe lances, in quarum marginibus nomen Trimalcionis inscriptum erat et argenti pondus. Ubi promussidare dixit, quod alias Promussidarium, sustinebat autem illus asellum Corinthium cum bisaccio olivarum, et lancesduas: quae sellum tegebant; quaeque utique prom ulsides dicidebuêre. Nam in asello mussum repondebatur, quod in antecoena et gustatione sumebant. Idem Petronius, Hôc inquit bellô: craas in promulside libidinis nostroe militiabit: hodie enim post asellum diaria non sume. Ubi asellus et promulsis pro eodem; erat enim asellus genus vasis vinarii, recipiendo mulso parati: lances quoque, quae vas illud tegebant, promulsides dictae, non obscurâ etymi ratione. Nam Promulsis, proprie mulsi bel vasis mulsarii operculum, non vas ipsum mulsarium. Inde Promulsidarium, quod vas mulsi cum suis promulsidibus sustinebat etc. nterim quamvis proprie sit id quod diximus, abusive tamen pro quavis lance vocem hanc usurpavêre Veteres, ut apud Tertullia, d. l. Promulsis est lanx. Salmas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.